RELEVIUM

RELEVIUM
RELEVIUM
in LL. Malcolmi II. Scotiae Regis c. 1. Et ibi
omnes Barones concesserunt sibi wardam et relevium de herede cuiuscumque Baronis defuncti, ad fustentationem Domint Regis, in Charta libertatum Augliae Henrici I. in Charta Theodorici Comit. Flandriae A. C. 1147. alibique, apud Car. du Fresne in Glossar. servitus est realis seu patrimonialis, tam ad feudum militare, quam ad soccagium, ipectans, quâ Feudatarius tenens per servitium militâre, sive mas, sive femina, qui die mortis antecessoris sui iustam aetatem complevit (ille nempe 21. haec 14.) certam pecuniae summam solvere tenetur. Qui vero per socam, id est, per aratrum tenet, quidquid annui reditus domino pendit, tantundem relevii nomine solvit etc. A relevando. Est autem relevare Feudum, Gallis Relever en Fief, seudum caducum vel possessoris morte in Domini superioris ius relapsum, illius consensu, hereditariô iure, praeviâ certae summae solurione, adire, seu potius in Feudi caduci possessionem a Domino immitti. Quippe, cum ea primum Feudorum fueritconditio, ut non nisi ad vitam et usufructuario utenda a Dominis concederentur, quâ finitâ, in donatorum ius rursum devolvebantur, uti diximus in voce Feodum: Factum postea, et usu tacitô introductum, ut illa in heredes transirent, Dominô superiore ita consentiente, pretiô certô exsolutô, quô mediante haeres caducum praedium relevare dicebatur. Et quidem Relevium Comitis, apud Anglos, quod ad Regem pertinebat, erat olim 8. equorum ephippils et frenis instructorum, 4. loricarum, 4. galearum, totidem scutorum, hastarum et gladiorum: praeterea 4. equorum, venationi aptorum et palefridorum frenis instructorum. Baronis seu Thaini, 4. equi, quorum duo sellis instructi, 2. gladii, 4. lanceae, 4. scuta, galea una cum lorica et 50. marcae auri. Vavassoris seu Mediocris Thaini, equus parentis, cum eius lorica, helmo, scuto, lancea et gladio, Villani, optimum animal. Feudi Militaris seu quod debet servitium integri Militis, 100. sol. quod dimidii, 50. etc. Sed et ex peculiari Feudi singularis conditione; diversa quandoque Relevia sunt, nec Legi Municipali obnoxia. Alia enim debent, Relevii locô, cyrogrillum, soleas, ferreas alia, alia accipitrem, cervum, calcaria aurea, clypeum cerae, marcam argenti etc. ut videre est apud Auctores laudatos Carolo du Fresue in Glossario: qui etiam, in plerisque Consuetudinibus municipalibus Galliae, relevium feudorum, in linea directa, non exsolul: in aliis, relevium esse 60. solidorum Paris. pro feudo plani hominii: 10. vero librarum, pro feutio, quod in Pariam tenetur; at in collaterali, fere semper esse reditus annui, addit. Apud Andr. de Isernia et Matthaeum de Afflictis in Consuetud. Neapolit. Marinum porro de Freccias de Feudis Sicul. l. 3. tit. de Relevio, Alios, pro iure Releuti aut Racheti, vox Adhoa, ut plurimum occurrit, quae tamen Servitium militare exponitur, in Charta Ioannae Siciliae Reginae A. C. 1366. quâ Margaretha Borbonia Imperatrix Constantinopolitana, Margotae de Novavilla, Magistrae suae, quoddam casale concedit, movens in capite a Curia nostra, sub certo militari servitio, seis adboa. Vide eundem, in hac voce.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Relevium — Fee paid by the heir of a deceased person on securing possession of a fief. Effectively, inheritance tax. The amount demanded was determined by tradition. ♦ A fine paid by the heir of a vassal to the lord for the privilege of succeeding to an… …   Medieval glossary

  • relevium — See relief …   Ballentine's law dictionary

  • Феодализм — Содержание [О Ф. во Франции см. соотв. ст.]. I. Сущность Ф. и его происхождение. II. Ф. в Италии. III. Ф. в Германии. IV. Ф. в Англии. V. Ф. на Пиренейском полуострове. VI. Ф. в Чехии и Моравии. VII. Ф. в Польше. VIII. Ф. в России. IX. Ф. в… …   Энциклопедический словарь Ф.А. Брокгауза и И.А. Ефрона

  • Рельеф (феодальный платёж) — У этого термина существуют и другие значения, см. Рельеф (значения). Рельеф (фр. relèvement; англ. relief; лат. relevium) феодальный платёж, который уплачивался наследником рыцарского лена своему сеньору при вступлении в наследство …   Википедия

  • Рельеф (значения) — Рельеф: Рельеф (фр. relief, от лат. relevo  поднимаю)  совокупность неровностей суши, дна океанов и морей. Рельеф (скульптура)  вид изобразительного искусства, один из основных видов скульптуры, в котором всё изображаемое …   Википедия

  • Рельеф (феодализм) — Рельеф (фр. relèvement; англ. relief; лат. relevium) феодальный платёж, который уплачивался наследником рыцарского лена своему сеньору при вступлении в наследство. Обязательство уплаты рельефа поддерживало условный характер феодального земельного …   Википедия

  • Рельеф (феодальный платеж) — Рельеф (фр. relèvement; англ. relief; лат. relevium) феодальный платёж, который уплачивался наследником рыцарского лена своему сеньору при вступлении в наследство. Обязательство уплаты рельефа поддерживало условный характер феодального земельного …   Википедия

  • Lehenware, die — Die Lehenware, oder Lehnware, plur. doch nur von mehrern Summen, die n, dasjenige Geld, welches der Lehenmann dem Lehenherren bey vorkommenden Lehensfällen und bey Empfangung der Lehen zur Anerkennung seines obern Eigenthumsrechtes entrichtet,… …   Grammatisch-kritisches Wörterbuch der Hochdeutschen Mundart

  • relief — (re lièf ; lief est monosyllabe) s. m. 1°   Ce qui est relevé, partie saillante d un objet. •   Nous le trouvâmes occupé à faire lire son fils avec des caractères en relief, DIDER. Lett. s. les av..    Fig. Ce qui est comme en saillie dans les… …   Dictionnaire de la Langue Française d'Émile Littré

  • FEUDUM — I. FEUDUM Militare Aegyptiorum. Cum in Aegypto VII. essent hominum genera, λ῾ερέες, Sacerdotes sc. primo loco ac dignitate secundi Μάχιμοι, Milites; inde Βουβόται, Ευβῶται, Κάπηλοι, Ε῾ρμηνέες, et Κυβερνῆται, a suis artificiis sic denominati:… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”